Realien: Materialien von Anton Hafner (KZU Bülach)

 

Platonis de re publica VII 514a sequ.
(Tralatione Marsilii Ficini, 1433-1499)

Bild

 

Post haec naturam, inquam, nostram, quod ad eruditionem et ruditatem attinet, tali quadam imagine contemplare: Finge animo subterraneum, specus instar, domicilium, cuius ingressus longissimus versus lumen in antrum totum pateat. In eo homines nutritos a pueritia, cervicem et crura ita devinctos, ut et immobiles permanere cogantur et ad anteriora solum prospicere, capita vero vinculis astricta circumagere nequeant. Post tergum autem superne ac procul ignis fax suspensa sit interque ignem et vinctos homines via superior paulo, secus quam paries sit constructus exiguus, sicut plerumque praestigiatioribus saepta quaedam, super quibus sua miranda demonstrant, coram spectantibus opponuntur.

Esto, inquit.

Cogita rursus homines intra parietem ferentes vasa varia, supra parietem eminentia, statuasque hominum et aliorum animalium lapideas et ligneas imagines modisque variis fabricatas. Atque ut consentaneum est, qui haec circumferunt, partim sileant, partim loquantur.

Quam portentosa haec figmenta sunt!

At similes isti nobis sunt. Nam primum quidem putas istos aliud quicquam vel sui ipsorum vel proximorum hominum videre praeter umbras, quae ab igne in adversam speluncae partem cadunt?

Nihil aliud, quando numquam in vita movere capita potuerunt.

Quid autem eorum, quae circumferuntur, nonne umbras dumtaxat?

Nempe.

Si ergo invicem loqui liceret, nonne umbras rerum nominibus appellandas esse putare eos credamus?

Necesse est.

Quod si echo ex adversa parte carceris resonaret, quotiens praetereuntium aliquis loqueretur, putasne alium quemquam quam transeuntium umbras loqui existimaturos?

Non per Iovem.

Omnino igitur isti nihil verum esse nisi fabricatarum rerum umbras arbitrarentur.

Ita prorsus necesse est.

Contra vero nunc animadverte, qualis foret eorum a vinculis solutio ignorantiaeque curatio. Nempe si quis eorum solveretur cogereturque repente surgere, collum vertere, ambulare, lumen ipsum aspicere - doleret protinus nec propter splendorem intueri posset illa, quorum umbras ante cernebat. Huic si quis nugas hactenus spectavisse dicat, nunc autem rebus veris esse propinquiorem veriusque inspicere, ac praetereuntium quemque monstrans, quid sit, quaesiverit - nonne vacillaturum putas arbitraturumque veriora esse, quae ante cernebat quam quae nunc ostenduntur?

Multum.

Et si coëgerit eum lumen aspicere, nonne dolore oculorum affectum iri putas oculosque ad ea, quae facile prius viderat, retorquere certiora ea existimantem quam quae subito tum offerebantur?

Ita nimirum.

Si vero quis eundem per aspera atque ardua sursum traheret violenter neque permitteret quicquam aspicere, antequam ad solis lumen extraxisset - nonne dolere ipsum et aegre ferre, dum raptaretur, existimas? Et cum ad lumen evectus fuerit, oculos splendore suffusum haerere nihilque ex his posse conspicere, quae vera nunc ab hominibus existimantur?

Nihil certe subito.

Consuetudinem igitur primum opus, si supera inspecturus sit. Umbrasque primum facilius intuebitur, post haec in aquis hominum ceterorumque imagines, <deinde ipsos homines et cetera ipsa>. Ipsa vero deinde, quae in caelo sunt et ipsum caelum nocte facilius contemplabitur, dum astrorum et lunae lumen spectabit, quam si solem ipsum die solisque fulgorem intueatur.

Procul dubio.

Atque ita demum solem ipsum suspiciet neque iam in aquis et aliena in regione simulacra ipsius spectabit, sed ipsum secundum se ipsum in sede propria speculabitur et, qualis sit, cognoscere poterit.

Necesse est.

Animadvertet tandem ipsum esse, qui tempora et annos temperat, qui omnia regit, quae sub caelo sunt, qui omnium, quae ante ab ipsis visa sunt, modo quodam est auctor.

Certe est huc illum hisce gradibus ascensurum.

Quid, si habitationem pristinam memoria repetat et illorum hominum sapientiam atque vinculas - an non censes eum beatum se loci mutatione existimaturum, illos autem miseraturum?

Et maxime quidem.

Praeterea si qui honores ibi invicem exhibebantur et laudes dabanturque praemia illi, qui transeuntia quaelibet acute cerneret recordareturque maxime, quae ex illis priora, quae posteriora, quae pariter progredi soleant, atque ex his futura optime praesagiret - haecne desideraturum putas beatosve illos, qui apud eos honorantur et dominantur, existimaturum? vel - quod ait Homerus - malle in alieno scilicet rure servi alicuius exsortis mancipium efficere et quidlibet perpeti potius quam opinionibus istis illudi et in ea miseria versari.

Arbitror eum quaecumque alia potius quam vitam eiusmodi electurum.

Hic si rursus descendat et sedem, quam antea, nanciscatur, nonne, cum repente a sole discesserit, tenebris offundetur?

Vehementer.

At si umbras illas discernere oporteat deque ipsis disceptare cum illis, qui perpetuis vinculis pressi sunt, proferendaque sententia sit eo ipso in tempore, quo oculi ipsius hallucinantur, antequam acies expurgetur, quod quidem non brevi fiet - an non risum concitabit eique ab omnibus dedecori dabitur, quod, postquam sursum ascendit, corruptis reversus est oculis, diceturque numquam ad supera contendendum esse et eum, qui solvere temptet et sursum ducere, si deprehendatur, protinus occidendum?

Occidendum certe, inquit.

Tota haec imago, o amice Glauco, referenda est ad illa, quae supra dicta sunt: carcer quidem is ad eam, quae cernitur oculis, mundi machinam; fax vero ignis in specu ad solis potentiam; postremo si ascensum ad supera eorumque conspectum rite ad eum, qui ad intelligibilem regionem tendit, ascensum rettuleris - ut ego quidem spero - non aberrabis, postquam sententiam meam audire desideras. Deus autem novit, an vera sit. Quae igitur mihi apparent, huc tendunt: nempe arbitror in ordine ipso intelligibili boni ipsius ideam supremam exsistere vixque videri; si autem visa fuerit, asserendum eam omnibus omnium rectorum atque bonorum causam esse, cum ipsa in loco visibili lumen creaverit et luminis auctorem; in ipso vero intelligibili regnet ipsa veritatemque et mentem protulerit. Quam nosse necesse sit omnem, quicumque sana mente quicquam vel privatim vel publice est acturus.

Ita et ipse cogito, utcumque possum.

Age et hoc considera neque mireris, quod hi, qui huc descendunt, nolint humana tractare, sed ipsorum mentis acies semper ad supera dirigatur. Probabile quippe id est, siquidem superiorem imaginem sequitur.

 



Download:

Text 56KB (RTF-File) - gezippt 15KB

Text 54KB (Word98-File) - gezippt 26KB


Back